
PAPAL BRIEF - Pius IX to Dr. Ward
This is Google's OCR, so it has plenty of errors. Anybody wish to correct and translate it? The original is here:
http://books.google.co.uk/books?id=efIE ... utput=textPAPAL BRIEF.
The Holy Father has been graciously pleased to address the following Brief to Doctor Ward:—
PIUS P.P. IX.
Dilecte Fili, Salutem et Apostolicam Benedictionem.— Gratulamur tibi, dilecte fili, quod in filiorum Dei lucem vocatus, idem lumen aliorum mentibus offundere certes, et, in gremium sanctse Matris Ecclesiaa receptus, sanctitatem ejus ostendere et illustrare studeas, supremique ejusdem Pastoris divinam asserere auctoritatem, vindicare praerogativas, jura omnia tueri. Nobilitatem in hoc videmus animi, qui ad veritatem maturo conipulsus, examine eo incensiore ignis flagrat amore, quo majore contentione illam est adeptus; et eo impensiore nisu tenendum acceptum latius porrigere satagit, quo miseriorem, propria doctus experientia censet errantium conditionem. Indefessus autem labor quo pluribus ab hinc annis dona omnia ingenii, sciential, eruditionis, eloquentiaa tibi a Domino largita, confers ad religionis nostraa Sanctissimoa et hujus Apostolicaa Sedis causam piopugnandam fidem, perspicue prsefert inditam menti tuaa et charitatem in tuo corde difiusam, quibus urgeris ad redimendum praateritum tempus, et certamen imprudenter alias pro errore fortasse commissum rependendum per alacrem ac strenuam veritatis defensionem. Quoniam vero merces fidelis paratur seminanti justitiam, et qui ad eain erudiunt multos fulgebunt quasi stelku in perpetuas aaternitates, dum te tuum ita sertum texere gaudemus, te simul hortamur ut instes proposito tuo, et impigre praeliari pergas praalia Domini, quo et plures semper ad viam veritatis adducas et splendidius tibi compares aaternae gloriaa pondus. Necessarias idcirco ad hoc vires tibi ominamur, copiosaque adprecamur gratiae coelestis auxilia et fausta omnia; eorumque auspicem et pateruae nostraa benevolentiae pignus Apostolicam Benedictionem tibi peramanter impertimus.
Datum Romaa, apud Sanctum Petrum, die 4 Julii, anno 1870, Pontificates Nostri anno vicesimo quinto.
PIUS P.P. IX. Dilecto Filio Geoeoio Ward.